- ECULEUS
- ECULEUStorquendi instrumentum, apud Vett, celebre. Catasta fuit lignea, cochlea, ad intendendum ac remittendum apta; atque ad torquendos homines, ut facti veritas eliceretur, instituta. Tormenti vero genus erat huiusmodi: ubi catastae huic brachia pedesque eius, qui torquendus erat, nervis quibusdam, quae fidiculae dicebantur, alligavêrunt; tum catasta intenta atque in altum erecta, ut ex ea quasi e cruce quadam miser ille penderet, primum compagem ipsam offium illius divellebant. Deinde candentibus eiusdem corpori laminis admotis, atque bisulcis ungulis ferreis lateribus laniatis doloris acerbitatem augebant, Vide Sigon. de Iud. l. 3. c. 18. Sozomeno Hist. Eccl. l. 5. lignum tortorium. Prud. in Hymno D. Vincentii, stipes noxtalis vel car cer alis appellatur sub calcem. Qui igitur in Eculeo torquebantur, pendebant brachiis pedibusque retortis extenti, nervis sc. quibus devincta membra erant. propter summam intentionem crepantibus. Utque incitandi doloris causâ fidiculae tendebantur, sic eiusdem remittendi eaedem laxabantur. Extorquendae autem de servis veritatis gratiâ Eculeum adhibitum fuisse, docet Cic. pro Deiotaro, et pro Milone. Translatus inde eius usus est, ad cruciandos homines, et acerbiore afficiendos supplicio, quod in Christianis Martyribus in primis patuit. Nomen ei ab equo, quasi Eqvuleus, non quod ei reus velut equo insideret, sed quod ille funibus constrictus exiliret; sic ut manibus anteriori, pedibus vero posteriori Eculei parti alligatis in aerem elevaretur, simili modo, quo illi, qui cruci affiguntur, in sublimi pendent. Vide Thom. Godwyn. tr. Angl. cui titulus Antholo gia Rom. l. 3. s. 3. c. 7. et infra in voce Fidiculae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.